Mortuus in duello


Modo Londinii clam habita est pugna singularis duorum virorum Lituanorum, quorum unus ob vulnera numerosa mortuus est.
Asta Juskauskiene, 35 annos nata mulier Lituana, quae nonnullos annos in Angliā cum tribus liberis habitabat, iunctionem amorabundum tenebat et cum marito suo pristino – 42 annorum Giedruis Juskauskas – et cum novo sibi amatore iuvene, cui nomen Mantas Kvedaras (25 a. n.). Cum infidelitas Astae ambobus viris nota facta esset ac neuter voluisset amatam amittere, neque ipsa scisset quem magis amaret, decrevit mulier ambos pro manu suā pugnaturos more veterum: monomachiā sive pugnā singulari (notā quoque infimae Latinitati nomine duelli). Ita saltem putant, re a biocolytis investigata, iudices, mulier tamen negat se ambos ad pugnam mortalem instigasse.
Secundum iudices, ambo amatores, cultris armati, ante lucem, testibus huius rei nullis, convenerunt in angiportu Straetfordiae, quae regio orientalis Londinii est. Victor ex pugnā evasit Kvedaras, qui nuper e carcere Lituanico, poenā veteris criminis servatā, liberatus est. Juskauskas mortuus est ob 35 vulnera cultri, quorum 11 fauces transfoderunt.
Giedruis Juskauskas filiam cum dominā Juskauskiene habuit. Haec habet quoque duos alios liberos.
Ecce mulier, pro manu cuius duo fortes Lituani pugnaverunt.
Giedruis Juskauskas, olim maritus Astae, qui ob amorem uxoris mortuus est.
Mantas Kvedaras manum mulieris vicit, sed verisimiliter in carcerem multorum annorum est dandus.
Angiportus Straetfordae, ubi duellum habitum est.
Fontes imaginum: Daily Mail, Gazeta Wyborcza/Forum Film Polska
#latin
#latinlanguage
#lingualatina

#latein
#latino

Komentarze

Popularne posty z tego bloga

Luna luparum