Luna luparum
Praeteritas
duas noctes conspiciebatur in coelo primum huius anni plenilunium, notum nomine
lunae luparum.
Apogeum
phaenomeni, id est lunā maxime oculis spectatorum expositā, incidit post horam
octavam vespertinam temporis Medieuropaei die Veneris, sed spectaculum ipsum durabat
usque diem Solis. Spectabatur plenilunium in Europā, Asiā, Africā et in parte
Australiae.
Primum
huius anni plenilunium eo magis spectacularis est quod umbra lunae intravit - in
summo momento nonaginta centesimis (90%) sui superficies - semiumbram terrae.
Habuimus ergo simul et plenilunium et semi-defectionem lunae, quae imago fit in
coelo rarissime.
Nomen
vulpinum plenilunio Ianuario primum datum est ab Indianis Americae Borealis ac
spectat ad ululationem harum bestiarum, quae fame hiemali laborantes appropinquant
propius colonias hominum.
Fontes imaginum:
TVPInfo, Gary
Hershorn, Kirstypargeter/Getty Images, weheartit
#latin#latinlanguage
#lingualatina
#latein
#latino


Komentarze
Prześlij komentarz