Posty

Luna luparum

Obraz
Praeteritas duas noctes conspiciebatur in coelo primum huius anni plenilunium, notum nomine lunae luparum. Apogeum phaenomeni, id est lunā maxime oculis spectatorum expositā, incidit post horam octavam vespertinam temporis Medieuropaei die Veneris, sed spectaculum ipsum durabat usque diem Solis. Spectabatur plenilunium in Europā, Asiā, Africā et in parte Australiae.   Primum huius anni plenilunium eo magis spectacularis est quod umbra lunae intravit - in summo momento nonaginta centesimis (90%) sui superficies - semiumbram terrae. Habuimus ergo simul et plenilunium et semi-defectionem lunae, quae imago fit in coelo rarissime.     Nomen vulpinum plenilunio Ianuario primum datum est ab Indianis Americae Borealis ac spectat ad ululationem harum bestiarum, quae fame hiemali laborantes appropinquant propius colonias hominum. Fontes imaginum:   TVPInfo, Gary Hershorn, Kirstypargeter/Getty Images, weheartit #latin #latinlanguage #lingualatina #latein #latino

Mortuus in duello

Obraz
Modo Londinii clam habita est pugna singularis duorum virorum Lituanorum, quorum unus ob vulnera numerosa mortuus est. Asta Juskauskiene, 35 annos nata mulier Lituana, quae nonnullos annos in Angliā cum tribus liberis habitabat, iunctionem amorabundum tenebat et cum marito suo pristino – 42 annorum Giedruis Juskauskas – et cum novo sibi amatore iuvene, cui nomen Mantas Kvedaras (25 a. n.). Cum infidelitas Astae ambobus viris nota facta esset ac neuter voluisset amatam amittere, neque ipsa scisset quem magis amaret, decrevit mulier ambos pro manu suā pugnaturos more veterum: monomachiā sive pugnā singulari (notā quoque infimae Latinitati nomine duelli). Ita saltem putant, re a biocolytis investigata, iudices, mulier tamen negat se ambos ad pugnam mortalem instigasse. Secundum iudices, ambo amatores, cultris armati, ante lucem, testibus huius rei nullis, convenerunt in angiportu Straetfordiae, quae regio orientalis Londinii est. Victor ex pugnā evasit Kvedaras, qui nuper e carcer